라틴어 문장 검색

Hos cippos appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장5)
Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:1)
Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:3)
Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:1)
Igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:2)
Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:2)
Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:3)
Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:2)
Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:4)
Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:2)
Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:1)
Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)
Hesterna tibi nocte dixeramus, Quincunces puto post decem peractos, Cenares hodie, Procille, mecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVII1)
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante Incipiat positus quam tepuisse calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I6)
Quincunces et sex cyathos besemque bibamus, Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVI6)

SEARCH

MENU NAVIGATION