라틴어 문장 검색

Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.
“아카시아 나무로 제단을 만들어라. 길이는 다섯 암마, 너비도 다섯 암마로 하여 제단을 네모나게 만들고, 높이는 세 암마로 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장1)
" Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ".
“토담이 허물어졌으니 네모 돌로 쌓자. 돌무화과나무가 부서졌으니 향백나무로 대신하자.” (불가타 성경, 이사야서, 9장9)
GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit.
내 길에 마름돌로 담을 쌓으시며 내 앞길을 막아 버리셨네. (불가타 성경, 애가, 3장9)
Quis numerus punctum, quis linea quisue figura Plana uel equorum laterum, quis spera uocatur, Quis quadrus uel quis solidus, quis piramis aut quis Ciclicus est a se qui circumflectitur in se;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:25)
Intelligo etiam ut haec quadra horti non totam soli latitudinem occupet, sed satis spatii, variis ambulacris conficiendis, utrinque ad latera relinquat, in quae obtecta illa gramineti ambulacra de quibus diximus deducant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:16)
Hos cippos appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장5)
Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:1)
Haec in quincuncem vinearum metatio expeditissima ratione conficitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:3)
Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:2)
Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:2)
Hesterna tibi nocte dixeramus, Quincunces puto post decem peractos, Cenares hodie, Procille, mecum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVII1)
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante Incipiat positus quam tepuisse calix.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I6)
Cum mittis turdumve mihi quadramve placentae, Sive femur leporis, sive quid his simile est, Buccellas misisse tuas te, Pontia, dicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXV1)
Quincunces et sex cyathos besemque bibamus, Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVI6)
quadris aut mensis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1155)

SEARCH

MENU NAVIGATION