라틴어 문장 검색

ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 85:1)
Mulier autem quae in sui coamantis aspectu pallescit in vero procul dubio consistit amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:14)
Omnis consuevit amans in coamantis aspectu pallescere. XVI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 24:3)
Delira uidetur Picture facies meliorem poscere formam, Sed neque gemmarum radius splendore diescens, Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurum Excusare potest picture crimen adultum Quin pictura suo languens pallescat in auro:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:3)
Pisces meae provisionis voto astricti, reformidant regularum mearum canonibus derogare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:20)
Sic tandem ferocissima fera exstincta, dux primum vulneris dolore, deinde nimia sanguinis effusione coepit corde deficere, vultu pallescere, ac totum exercitum impia fama conturbare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:15)
Nec mora, a tam crudeli vulnere tam potentis regis rivi sanguinis graviter eruperunt, vultusque illius pallescere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:3)
"Amorosus et omnisconsuevit amans in coamantis aspectu pallescere." Et:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:11)
Insipientes autem mortem quasi summum malorum reformidant:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 3:6)
Altera autem causa, quod poenas reformident, poetarum videlicet fabulis territi, latratus Cerberi, et Cocyti fluminis tristem voraginem, Charontem tristiorem, Furiarum agmina, aut praerupta tartara, in quibus Hydra saevior sedem habeat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:4)
Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:3)
Cui propugnaturus Maurus frater (dux postea Phoenices) cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua, Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 2:2)
Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 9:1)
"Nec quicquam rerum mearum reformides ut arduum:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:13)
Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra - quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat - , quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda sunt magis quam involganda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION