라틴어 문장 검색

Hanc regnante Romulo Carutio cuidam Tusco diviti denuptam auctamque hereditate viri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 17:2)
Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis Quinctilibus fuit regnante Romulo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:7)
nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo, serius poëticam nos accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:3)
haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 166:1)
pontifices, augures Romulo regnante nulli erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 43:1)
iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis collatis dimicaretur, nonne intercursu matronarum inter acies duas proelium sedatum est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 63:2)
multis annis post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis veterum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio per lituum regionum facta discriptio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 48:2)
multis annis post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis veterum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio per lituum regionum facta discriptio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 48:2)
Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 222:4)
geminae stant vertice cristae omnino in omnibus hoc egit Romulus, ut cum fratre regnare videretur, ne se reum parricidii iudicaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7793)
Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:1)
Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 44:1)
Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 451:2)
Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 12:3)
T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 551:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION