라틴어 문장 검색

Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;
그런데 저희 가운데 일곱 형제가 있었습니다. 맏이가 혼인하여 살다가 죽었는데, 후사가 없어서 아내를 동생에게 남겨 놓았습니다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 22장25)
et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad conlegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 648:2)
Moritur Constantinus Ducas, et reliquit imperium Eudociae uxori, et filiis eius;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1067 21:3)
sed mihi virginitas pariter caelumque negatur, eripitur cum luce pudor, terrisque relictis servitum Stygio ducor captiva tyranno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:144)
aut certe etiam hoc inpossibile, si ab hostibus obsidentur, ut quidam volunt, intellegentes 'et rapit acer totam aciem in Teucros' scilicet suam, quam ducebat, ceteris relictis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3774)
sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in captivo solo habitare populum Romanum et victrice patria victam mutari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 346:1)
exercitum alterum in Aequos, non ad bellum - victos namque se fatebantur - sed ab odio ad pervastandos fines, ne quid ad nova consilia relinqueretur virium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 44:1)
et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:3)
'Petilia' dicta vel ἀπο` τοῦ πέτασθαι, id est volare, quod captato augurio est condita, vel quod post relictum Ilium, quo ducebatur a Graecis, eam petivit civitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4022)
tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 37:1)
ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
Quae quidem etiam cum P. Crasso M. F., cum initio aetatis ad amicitiam se meam contulisset, saepe egisse me arbitror, cum eum vehementer hortarer ut eam laudis viam rectissimam esse 282 duceret quam maiores eius ei tritam reliquissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:4)
inde per occasiones nunc hac parte nunc illa, modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 153:2)
consul ubi hostes ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas cohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito Saguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere ad oppugnandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 223:1)
Quod si frigida curarum fomenta relinquere posses,quo te caelestis sapientia duceret, ires.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0317)

SEARCH

MENU NAVIGATION