라틴어 문장 검색

Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites,
가아스 계곡 출신 후라이, 아라바 사람 아비엘, (불가타 성경, 역대기 상권, 11장32)
Hae sunt omnes cogitationes eius prosperantur viae illius in omni tempore Excelsa nimis iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos aspernatur.
그의 길은 언제나 성공에 이르고 당신의 심판은 높이 있어 그에게 미치지 않으니 그는 자기 반대자들을 모두 조롱하며 (불가타 성경, 시편, 10장5)
Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis:
내 아들아, 주님의 교훈을 물리치지 말고 그분의 훈계를 언짢게 여기지 마라. (불가타 성경, 잠언, 3장11)
Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
예수님께서는 또 스스로 의롭다고 자신하며 다른 사람들을 업신여기는 자들에게 이 비유를 말씀하셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 18장9)
Pervenit ad nos fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere, quam tunc ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant in gemitum et tristitiam verteremus, quia uno se ore cum Jovis laudibus Christi laudes non capiunt, et quod grave nefandumque sit episcopum canere quae nec laico religiose conveniant, ipse considera.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:5)
Praedictis itaque rationibus, vel objectorum solutionibus, liquere omnibus reor, ea solummodo Deum posse facere vel dimittere, quae quandoque facit vel dimittit, et eo modo tantum vel eo tempore quo facit, non alio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:15)
Cuius si aspernaris potentiam, innumeris legionibus fultam, tuo praeiudicio et vita indignus iudicaberis et regno.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:5)
Sicque unguento misticae consecrationis tripliciter irroratus, Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse quam praeesse, aspernando subdere colla iugo nisi divino servitio.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:19)
Nam et praesentiam eius mihi reor necessariam, cui et sensus est acutior ad intellegendum, et lingua eruditior ad interrogandum, et memoria tenacior ad retinendum.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:1)
Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue obiurgandus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen impellitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:8)
Ergo consilii non aspernata rigorem, Concilium celeste uocat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:2)
Non ferit assiduo telum quodcumque minatur, Non semper medicus sanat, non ipse perorat Retor, non logicus ad metas peruenit, immo Sepe iacens, calle medio defessus anhelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:10)
solus homo meae moderationis citharam aspernatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:28)
Hujus in facie divinae pulchritudinis deitas legebatur, nostrae mortalitatis aspernata naturam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:2)
Non reor esse reum, qui totum posse peregit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION