라틴어 문장 검색

Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius ".
그러나 그것을 듣고서 얼마 뒤에야 취소시키면, 그는 아내의 죄를 짊어지게 된다.” (불가타 성경, 민수기, 30장16)
Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum.
그러자 바오로를 신문하려던 자들이 곧 물러났다. 천인대장도 바오로가 로마 시민이라는 것을 알고 그를 결박해 놓은 일로 두려워하였다. (불가타 성경, 사도행전, 22장29)
At ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur;
(아풀레이우스, 변명 96:1)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
"nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare, condigne natalibus suis fornicem processuram nec in similem fugam discursuram;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:13)
Quae quidem simul viderat illum iuvenem, fornicisque et lenonis audierat mentionem, coepit risu laetissimo gestire, ut mihi merito subiret vituperatio totius sexus, eum viderem puellam, proci iuvenis amore nuptiarumque castarum desiderio simulato, lupanaris spurci sordidique subito delectari nomine;
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:3)
Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 4:1)
Aliter enim dictum esse rescivi aut rescire apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 5:1)
Sive unquam quicquam filium rescivero, Argentum amoris causa sumpse mutuum, Extemplo illo te ducam ubi non despuas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 6:3)
Ea Lucani ubi resciverunt, sibi per fallacias verba data esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 7:2)
Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes propinquis capillo passo in viam provolarunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 8:2)
' 'Sero est,' inquit magister equitum, 'iam rescivere.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 9:4)
Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 10:2)
Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 8:2)
Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION