라틴어 문장 검색

Cur saepe sicci parva rura Nomenti Laremque villae sordidum petam, quaeris?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII1)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
interea pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges, mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva quorum si pretio dominus non vincitur ullo, nocte boves macri lassoque famelica collo iumenta ad virides huius mittentur aristas, nec prius inde domum quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV49)
Si vicina tibi Nomento rura coluntur, Ad villam moneo, rustice, ligna feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XV Ligna acapna1)
Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus videas quam ruri, quando ad villam veneris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 520)
Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6207)
miror tamen, quod tu a uilla tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere.
(아풀레이우스, 변명 86:4)
Rura meam, Cornute, tenent uillaeque puellam:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 31)
ita pater apud villam detinuit me hos dies sex ruri continuos, neque licitum interea est meam amicam visere * estne hoc miserum memoratu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 111)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Ut enim qui in villis intra consaepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum,segniores visos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:4)
Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris;
주님께서는 모세가 청한 대로 해 주셨다. 개구리들이 집과 뜰과 들에서 죽어 갔다. (불가타 성경, 탈출기, 8장9)
Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.
둘레에 성곽이 쳐지지 않은 시골의 집들은 그 땅의 토지로 여겨진다. 그래서 그것을 되살 권리가 있고, 희년이 되면 풀린다.’ (불가타 성경, 레위기, 25장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION