라틴어 문장 검색

Ridebatur enim ut Cercops, homo brevis humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in immensum extollit, itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc opportune, cum ostentationis gratia, vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis laetabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 3:1)
sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores.
(아풀레이우스, 플로리다 18:53)
Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem iuxta Velabrum delituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장1)
In libro enim quarto Virgilius Elissam facit, postquam ab Aenea relinquitur, velut ad sacricolarum sagarumque carmina et devotiones confugientem, et inter cetera ait sedandi amoris gratia herbas quaesitas quae aeneis falcibus secarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 7:1)
et procax proprie petax est, nam procare est petere, unde et proci [petitores] dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5363)
proximus ille procas standi ordine, non nascendi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7671)
quidam etiam rex Aboriginum, Aventinus nomine, illic et occisus et sepultus est, sicut etiam Albanorum rex Aventinus, cui successit Procas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6572)
Albae de nomine vel porcae, vel civitatis, vel regis Albani, cui successit Procas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3851)
Proces- serat enim in solem et pulverem, non ut e militari taberna- culo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 3:3)
23M Itaque a petendo petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:14)
Proca natus in illis praeda recens avium quinque diebus erat, pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권96)
Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:1)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
denique pro meritis terrestribus aequa rependens munera sacricolis summos inpertit honores dux bonus et certare sinit cum laude suorum, nec pago inplicitos per debita culmina mundi ire viros prohibet, quoniam caelestia numquam terrenis solitum per iter gradientibus obstant.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권185)
"quid moror aut Iudae populares aut populares sacricolae summi (summus nam fertur Aaron) fallere fraude aliqua Martis congressibus inpar?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1150)

SEARCH

MENU NAVIGATION