라틴어 문장 검색

et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.
그리고 하느님께서는 약속하신 것을 능히 이루실 수 있다고 확신하였습니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 4장21)
Roga me viginti minas, ut me effecturum tibi quod promisi scias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1183)
Itaque Homerus uni mutavit, Pasithean appellavit et in matrimonium promisit, ut scias non esse illas virgines Vestales.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 28:1)
Vis scire, quid philosophia promittat generi humano ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 7:5)
Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio, libertatem, quia me amare hanc scit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 462)
sciendum sane, quia cum petuntur vel promittuntur aliqua, a validissimis inchoandum est, ut hoc loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5622)
Immo, ut meam iam scias sententiam, Neque ego ignosco neque promitto quicquam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 8149)
MOLIBVS exusta de more palude uetusta, Circumseptus ibi draco magnus in aggere limi, Per iusiurandum, si se sciat inde leuandum, Quicquid habent Mauri, dare se promiserat auri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:1)
et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 4:2)
nunc ut scias nihil esse melius quam mori, uitam tibi Antonius promittit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:13)
"Si promiseris," inquit, " te daturum beneficium et postea ingratum esse scieris, dabis an non ?
(세네카, 행복론, Liber IV 164:1)
At comes Lincolniae spe sua frustratus (populum enim ad se certatim confluxurum sibi promiserat, in quo casu in animo ei erat bellum protrahere) remque iam sine receptu esse satis sciens decreverat cum regis copiis qua poterat celeritate confligere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:8)
iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut [ut] senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 2:5)
adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo diligere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX].7)
Perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diversis, transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION