라틴어 문장 검색

quod si a te non impetro, hoc est, si quae te res impedierit (neque enim fas esse arbitror quicquam me rogantem abs te non impetrare), cogar fortasse facere, quod non nulli saepe reprehendunt, scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 11:1)
Nec vero reprehenderim scripsere alii rem et scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:10)
Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi, Servium Sulpicium In Reprehensis Scaevolae Capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 21:1)
quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum, reprendere Chrysippum solebat laudantem Euripideum carmen illud:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 59:3)
Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 1:1)
qui in Oratore, non reprehendo, inquit, scripsere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 192:5)
de ipsis rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne reprehendar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia, tum in optimo genere philosophiae tantum processeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 8:2)
), de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 8:2)
venio ad Piraeea, in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus Piraeea scripserim, non Piraeum (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim in.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 3 21:1)
nam de Appio quod scribis sicuti de Caesare te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 22:1)
Ponit deinde quae apud Ciceronem reprehendat, quasi Enniana, quod ita scripserit in libris De Republica:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 8:1)
legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam ego scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 4:14)
quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:6)
nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi tamen me cum parum commode scribo;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:2)
si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION