라틴어 문장 검색

Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum.
그러자 북쪽으로 난 윗대문 쪽에서 여섯 사람이 오는데, 저마다 파괴의 무기를 손에 들고 있었다. 그런데 그들 가운데 한 사람은 아마포 옷을 입고, 허리에는 서기관 필갑을 차고 있었다. 그들은 이렇게 와서 구리 제단 곁에 섰다. (불가타 성경, 에제키엘서, 9장2)
Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.
그러자 이스라엘 하느님의 영광이 그때까지 자리 잡고 있던 커룹들 위에서 떠올라 주님의 집 문지방으로 옮겨 갔다. 주님께서는 아마포 옷을 입고 허리에 서기관 필갑을 찬 사람을 부르셨다. (불가타 성경, 에제키엘서, 9장3)
Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
분파를 일으키는 사람에게는 한 번 또 두 번 경고한 다음에 관계를 끊으십시오. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장10)
Illi vero, valde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:5)
Stupefactus ilico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut prophanus in conciliis traherer aut sinagogis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:2)
Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elefantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur emuli mei quam beatum olim Athana /f.14vb/ sium heretici.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 2:3)
Non enim ignorantia haereticum facit, sed magis superbiae obstinatio, cum quis videlicet ex novitate aliqua nomen sibi comparare desiderans, aliquid inusitatum proferre gloriatur, quod adversus omnes defendere inopportune nititur, ut vel caeteris superior, vel nullis habeatur inferior.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:40)
Si de anima falsitatis assertio proferatur, et falsitas mendacem, et falsitatis inopportuna defensio haereticum facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:44)
Non ob aliud sunt haeretici, nisi quod, Scripturas canonicas non recte intelligentes, suas falsas opiniones, contra earum veritatem pertinaciter asserunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:46)
Qui et in libro De utilitate credendi, haereticum diligenter describens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:47)
Haereticus, inquit, est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae causa falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:48)
Qui in Ecclesia aliqua prava sapiunt, si correcti contumaciter resistunt, et sua pestifera dogmata emendare nolunt, sed et defendere persistunt, haeretici fiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:50)
Istum haereticum nondum dico, nisi manifestata sibi doctrina Catholica fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:52)
quod qui ignorat, legat saltem Hieronymum contra Jovinianum, et viderit quanta de eorum virtutibus et caeterorum gentilium referat, ad impudentiam scilicet illius haeretici conterendam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:8)
In quibus quidem fere tota fidei nostrae summa circa divinitatem Verbi apertissima continetur, sicut ipsa postmodum tradita est a summis scriptoribus Novi Testamenti, Joanne scilicet et Paulo apostolis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION