라틴어 문장 검색

et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: " Verbum secretum habeo ad te, o rex ". Et ille imperavit silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant.
그러나 그 자신은 길갈 근처 우상들이 서 있는 곳에서 되돌아가, “임금님, 은밀히 드릴 말씀이 있습니다.” 하고 말하였다. 임금이 시종들에게 “조용히 하여라!” 하고 말하자 그들이 모두 물러갔다. (불가타 성경, 판관기, 3장19)
"nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, divinum, si profanaveris, mortalem."
(아풀레이우스, 변신, 5권94)
EXIN Cudberct crescentibus meritis religiosae intentionis, ad anchoriticae quoque contemplationis, quae diximus, silentia secreta peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].2)
quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut omnia eius secreta fideli silentio servet, quidquid in ea vitiosum viderit pro viribus curet et toleret;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:26)
vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:3)
secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 8:2)
ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium eius non timeres:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 5:1)
secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 20:4)
umbraeque silentes secreta inferorum semper silentia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 26410)
Illo enim saepius secretae orationis et silentii causa secedere consuerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI. 1:2)
tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateae ac medicorum tabernae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:20)
Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine interpellatore secretum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 2:1)
reque digesta per secreta colloquia, et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent, uberem situ et opibus, murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere, iuvante indigena plebe tumultum horrore, cui Constanti nomen erat tum etiam iunctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 11장 2:3)
Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 33:1)
"Per ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecor, per laetificas messium caerimonias, per tacita secreta cistarum et per famulorum tuorum draconum pinnata curricula et glebae Siculae sulcamina et currum rapacem et terram tenacem et inluminarum Proserpinae nuptiarum demeacula et luminosarum filiae inventionum remeacula, et cetera quae silentio tegit Eleusinis Atticae sacrarium, miserandae Psyches animae,.supplicis tuae, subsiste."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION