라틴어 문장 검색

Alii simul delinquunt, censores sumus.
다른 이들이 실수하면 우리는 즉시 재판관이 된다. (파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De vitiis hominum.4)
Ut fugias alios, tu te fuge primus ipsum, Alterius censor, et esto tuus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:6)
Tertia mors est, qua cursum vitae hujus et munus explemus, id est, animae corporisque secessio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:8)
Mors enim secessio quaedam est animae et corporis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:8)
Mors enim una est in secessione animae et corporis, et in fine istius vitae, quae simul ut venit, omnes corporis dolores auferre, non augere consuevit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:5)
Eumque ut potiori reverentia servaretur, nec supra modum laudabant, nec infra quam decebat, atque ideo censorum voces sunt aestimatae, non militum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 16:2)
Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad compendia sua excitare secessiones principum assuetos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 11:2)
censor in moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 7:5)
Et quamquam terrori cunctis erat dum sperabatur, ut acer et vehemens, mox iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum est latus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 3:1)
militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:5)
uelim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne ipse soleat pedes lauare;
(아풀레이우스, 변명 8:1)
aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit.
(아풀레이우스, 변명 10:22)
Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine nihil timere.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:6)
Videbatur quibusdam, Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 4:1)
Aliter, inquit, censor loqui debet, aliter rhetor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION