라틴어 문장 검색

tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes omnium rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta pleraque, ut in populo essent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:8)
fuisse regibus exactis patricios magistratus, creatos postea post secessionem plebis plebeios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 421:1)
quia patricii se auctores futuros negabant, prope secessionem plebis res terribilesque alias minas civilium certaminum venit, cum tandem per dictatorem condicionibus sedatae discordiae sunt, concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno, qui ius in urbe diceret, ex patribus creando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 463:2)
Si mulier quamvis nobilis simplex inveniatur tamen, ea per omnia possunt habere locum, quae in plebeii et plebeiae sunt dicta colloquio, eo excepto quod hic potest locum sibi commendatio sanguinis vindicare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 1:2)
Quamvis nolim tuos sermones arguere, nulla tamen possum ratione videre, si plebeius nobilem in probitate transcendat, quare ipsum non debeat in suscipiendis superare muneribus, quum ab eodem Adam stipite derivemur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 7:2)
Multa ergo nobilitate debet nobiles omnes et nobiliores plebeius excedere, ut a nobiliori femina mereatur amari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:7)
Potest etiam hoc alio uti sermone plebeius:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:20)
Si propter suos mores et probitatem aliquis plebeius dignus a principe nobilitari inveniatur, cur nobili non dignus sit amore non video.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:2)
Etsi ea quae proponis clara forte veritate niteantur, aliam tamen ex tui ipsius verbis tibi possum iustam recusationis causam opponere, quia, ut superior a me lata et a te approbata videtur sententia continere, magis in plebeio quam in nobili genere sedet laudanda probitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 9:2)
Sed ne id, quod superius de plebeiorum amore tractavimus, ad agricultores crederes esse referendum, de illorum tibi breviter amore subiungimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:1)
precati sunt etiam plebeii ordinis de comitatu Baldewini, eo quod confrates et Christianae essent professionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 22:8)
Tertia mors est, qua cursum vitae hujus et munus explemus, id est, animae corporisque secessio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:8)
Mors enim secessio quaedam est animae et corporis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:8)
Mors enim una est in secessione animae et corporis, et in fine istius vitae, quae simul ut venit, omnes corporis dolores auferre, non augere consuevit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:5)
Nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad compendia sua excitare secessiones principum assuetos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION