라틴어 문장 검색

Evenerat enim hoc, quasi fatali constellatione ita regente diversos eventus, ut ipsum Constantium dimicantem cum Persis, fortuna semper sequeretur afflictior, unde vincere saltim per duces optabat, quod aliquotiens meminimus contigisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 32:3)
sapiens sibi qui imperiosus,quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,externi nequid valeat per leve morari,in quem manca ruit semper fortuna.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장50)
Haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 16:6)
Utque per alternos unda labente recursus Subtrahitur presso mollis harena pedi, Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat, Lapsaque per medias effluat usque manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:1)
sapiens sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi nequid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:2)
" inquit, " sapiens non est beatior, qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 24:2)
melius semper fortuna quam cura de illo merebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 5:2)
Fortuna semper omnis infra me stetit.
(세네카, 메데아 9:15)
quippe quae semper cum fortuna mutatur, et sequitur marsupium.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:12)
Missi sunt etiam quanta fieri poterat celeritate nonnulli equites ad Montem Sancti Michaelis in Cornubia, ubi Perkini uxor, domina Catharina Gordona, a marito suo relicta erat, quem in utraque fortuna unice semper dilexit, virtute nuptiali alias suas virtutes cumulans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:6)
si temnis Olympum, a magno Stilichone cave, qui semper iniquos Fortuna famulante premit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:191)
numquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 4:2)
sequitur fortunam ut semper et odit damnatos, idem populus, si Nortia Tusco favisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X30)
inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:3)
semper expectari fortuna mauult quam regi.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION