라틴어 문장 검색

Consentaneum est venire post haec ad eius actus, sequendos recte sentientibus et probandos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:1)
facilem esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res disputatione ad mediam noctem perducitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 31장2)
hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:1)
Itaque quartum quoddam genus rei publicae maxime probandum esse sentio, quod est ex his, quae prima dixi, moderatum et permixtum tribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 75:2)
ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 14 1:3)
Est omnino, cum de illo genere rei publicae, quod maxime probo, quae sentio, dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica futuras puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:2)
vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 7:6)
is plane mihi probabat se bene sentire et cupere pacem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 8:9)
Gallia continuis quamquam sit lassa tributis, hoc censu placuisse cupit nec pondera sentit quae prodesse probat, non tantis maior Atrides Carpathium texit ratibus cum Doricus hostis Sigeas rapturus opes Rhoeteia clausit Pergama;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
Quod vero a te disputatum est maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur, qui id probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 139:7)
ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 1 1:5)
quod eo maius est illi quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur, quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 4:1)
multis etiam sensi mirabile videri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:2)
at tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 9 2:1)
Haec eo mihi praedicenda fuerunt, ut, si non omnia, quae proponerentur a me, ad omnium vestrum studium et ad genus id, quod quisque vestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me genus exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION