라틴어 문장 검색

vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum.
모레가 되면 더 멀리 내려가, 저번 일이 있었을 때 숨었던 곳으로 가서 그 바위 옆에 머물러 있게. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장19)
et cibos mensae eius et sessionem servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta, quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum
또 식탁에 오르는 음식과 신하들이 앉은 모습, 시종들이 시중드는 모습과 그들의 복장, 헌작 시종들, 그리고 주님의 집에서 드리는 번제물을 보고 넋을 잃었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장5)
Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum ego praescivi et furorem tuum contra me;
나는 네가 서고 앉는 것도 나고 드는 것도 나에게 격노하고 있음도 알고 있다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 19장27)
necnon et cibaria mensae eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus.
또 식탁에 오르는 음식과 신하들이 앉은 모습, 시종들이 시중드는 모습과 그들의 복장, 헌작 시종들과 그들의 복장, 그리고 주님의 집에서 드리는 번제물을 보고 넋을 잃었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장4)
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam Intellexisti cogitationes meas de longe,
제가 앉거나 서거나 당신께서는 아시고 제 생각을 멀리서도 알아채십니다. (불가타 성경, 시편, 139장2)
Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me.
나는 네가 서고 앉는 것도 나고 드는 것도 나에게 격노하고 있음도 알고 있다. (불가타 성경, 이사야서, 37장28)
SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum.
그들이 앉거나 서거나 지켜보소서. 저는 그들에게 조롱의 노랫거리가 되었습니다. (불가타 성경, 애가, 3장63)
- Prima sessione regis, Tankradus accusatur, vocatur et adesse dedignatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 88:2)
si choragium thymelicum possiderem, num ex eo argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi syrmate, histrionis crocota, orgia, mimi centunculo?
(아풀레이우스, 변명 12:9)
Et cum dicto sutili centunculo faciem suam iamdudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut ab umbilico pube tenus cetera corporis renudaret.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:16)
"nam diutina captivitate fatigatae simul et aestiva flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum redivere numerum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:41)
Tunc profectus et paululum commoratus ille perducit immanem quendam iuvenem, uti fuerat pollicitus, nescio an ulli praesentium comparandum (nam praeter ceteram corporis molem toto vertice cunctos antepollebat et ei commodum lanugo malis inserpebat) sed plane centunculis disparibus et male consarcinatis semiamictum, inter quos pectus et venter crustata crassitie reluctabant.
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:1)
Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite:
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:1)
Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)
Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant faciem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION