라틴어 문장 검색

propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
그리하여 한 사람에게서, 그것도 죽은 것이나 다름없는 사람에게서 하늘의 별처럼 수가 많고 바닷가의 모래처럼 셀 수 없는 후손이 태어났습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장12)
Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te, qui metiuntur caelum, qui contemplantur sidera et annuntiant singulis noviluniis ventura tibi.
너는 너의 그 많은 의견들 때문에 지쳤구나. 자, 하늘을 연구하는 자들 별들을 관찰하는 자들 너에게 무슨 일이 닥칠지 매달 초에 알려 주는 자들 그들에게 나서서 너를 구해 보라고 하여라. (불가타 성경, 이사야서, 47장13)
Tempus erat quo terra caput stellata rosarum, Contendit coelo sidere plena suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:9)
nam si, ut Cicero in Hortensio scribit, is est magnus et verus annus, quo eadem positio caeli siderumque, quae cum maxime est, rursum existet, isque annus horum quos nos vocamus annorum duodecim milia nongentos quinquaginta quattuor complectitur, incipit Demosthenes vester, quem vos veterem et antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed etiam eodem mense extitisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 16장 7:1)
"Super sidera caeli ponam sedem meam et ero similis altissimo."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:17)
Quone poli motu, quo coeli sidere verso, Thessalicae tantum, superi, permittitis orae?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:50)
ordo autem est longissimus, nam aliter non procedit, 'sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aeneam, tertia dum Latio regnantem viderit aestas'. ergo videtur sic tacite mortem Aeneae significasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2652)
hic quoque potest intellegi sicut Romulus, sed melius sicut Aeneas, de quo superius ait 'sublimemque feres ad sidera caeli'. 'quoque' autem semper ad similitudinem ponit, ut tu quoque litoribus nostris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2904)
sed melius est unam partem accipere orationis 'hac- tenus'. sidera caeli pleonasmos est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 13)
inmissaeque f. s. et sidera caelo hunc ordinem propter Arcadas tenuit, qui se proselenos esse ad- serunt, id est ante lunam natos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3423)
iamque, ubi caeruleum variabunt sidera caelum, suspice:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권287)
"tu sata sideribus caeli nutrita secundis crescere, dum fiant falcibus apta, sinas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권621)
tum partes auctus in omnes crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne cum tot sideribus caelum requievit in illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:9)
membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:16)
neque enim clipei caelamina novit, Oceanum et terras cumque alto sidera caelo Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton diversasque urbes nitidumque Orionis ensem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION