라틴어 문장 검색

aut alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:4)
Puncta notis ilex et acuta cuspide clusa Saepe redemptoris prodere furta solet.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCII Quinquepedal1)
Videlicet numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe uidisset.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 2:14)
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI4)
hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 2:1)
Certe mihi saepe referre nubigenas domitos a se pater esse solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:3)
fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu reliqui motus vitalis vincere saepe, vincere et ingentis plagae sedare tumultus inque suos quicquid rursus revocare meatus et quasi iam leti dominantem in corpore motum discutere ac paene amissos accendere sensus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:6)
Ut enim mihi videri solet mores eius et appetitus, licet nondum maturos, saepe pensanti:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 9:1)
"Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis - quod enim putaret ab ea profectum - solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursum et frequentate saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatus et impulsa mensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:5)
sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut , quem nobis iuvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item nerei Tereique.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 172:1)
utque refert, digitis saepe est nutuque locutus, et tacitam mensae duxit in orbe notam et quibus e sucis abeat de corpore livor, impresso fieri qui solet ore, docet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1207)
Cum adprobavisset Laelius, Nec vero, inquit Africanus, ita disseram de re tam inlustri tamque nota, ut ad illa elementa revolvar, quibus uti docti homines his in rebus solent, ut a prima congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar verbisque, quid sit et quot modis quidque dicatur, definiam saepius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:6)
Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura comparatum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, seu quod differimus tamquam saepe visuri, quod datur videre quotiens velis cernere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 1:1)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
그는 여자들이 물을 길으러 나오는 시간인 저녁때에, 성 밖 우물 곁에 낙타들을 쉬게 하였다. (불가타 성경, 창세기, 24장11)
sciscitatus est eos dicens: " Cur tristior est hodie solito facies vestra? ".
요셉은 자기 주인의 집에 함께 갇혀 있는 파라오의 이 두 대신에게 물었다. “오늘은 어째서 언짢은 얼굴을 하고 계십니까?” (불가타 성경, 창세기, 40장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION