라틴어 문장 검색

pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, [hae] sive propter inopiam lini atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est magis veri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장6)
felix et pulcer et acer, felix et sapiens et nobilis et generosus adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII91)
grande operae pretium est, ut tenso folle reverti inde domum possis tumidaque superbus aluta.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV97)
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Inguina succinctus nigra tibi servos aluta Stat, quotiens calidis tota foveris aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXV1)
sed Phlogis ulcus habet, Ulcus habet Priami quod tendere possit alutam Quodque senem Pelian non sinat esse senem, Ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam, Quod sanare Criton, non quod Hygia potest:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LX3)
Rupta cum pes vagus exit aluta Et subitus crassae decidit imber aquae Nec venit ablatis clamatus verna lacernis, Accedit gelidam servus ad auriculam Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIX4)
unde et 'aluta pellis' alba per naturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 446)
inportunaeque volucres in alienum tempus ruentes, ut striges aut bubones, nocte gaudentes, per diem possent videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4701)
Quae striges comederunt nervos tuos, aut quod purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:1)
arte supercilii confinia nuda repletis, parvaque sinceras velat aluta genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 41:2)
pes malus in nivea semper celetur aluta:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 55:2)
carpere dicuntur lactentia viscera rostris et plenum poto sanguine guttur habent, est illis strigibus nomen;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권94)
hic vultur, illic luctifer bubo gemit omenque triste resonat infaustae strigis.
(세네카, Hercules Furens 10:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION