라틴어 문장 검색

Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae videbantur;
저절로 타오르는 무시무시한 불덩어리만 저들을 내리비쳤는데 그 광경이 사라지자 저들은 공포에 떨며 방금 본 것을 더 불길한 것으로 여겼습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장6)
aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur.
무기력한 저승의 후미진 곳에서 올라온 밤, 참으로 무기력한 그 밤에 저들은 모두 같은 잠에 빠졌습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장14)
sed, divina ultione et percussione praeventus, subitanea morte suffocatus exspiravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:2)
Sed et principes eorum ferocissimi, Deo gloriam non dantes nec sanctae cruci, sed in eam sibi oppositam audacter et insipienter irruentes, subitanea morte praeoccupati perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:11)
30. Sed ut ad regem revertamur, cum primum certior factus esset de insurrectione Cornubiensium propter levationem subsidii, maiorem in modum commotus est, non rei ipsius ergo, sed propter aliorum periculorum quae eodem tempore ei impendebant concursum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:1)
vitae prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aeris impressiones et alterationes, coelestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repraesentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando et ostentando.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:4)
Huic autem nubilarapplicari debet maximeque in Italia propter inconstantiam caeli, quo conlata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber incesserit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 24:1)
quoniam in id tempus ab aestivo solstitio convenit inter peritos rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit non numquam, subitaneis imbribus quasi hibernis pluviis terra permaduerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:2)
attamen, irarum aestus subitanei eum a proposito, aut instituto vitae cursu dimovere minime poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.144)
Levatio igitur vitiorum magna fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 90:4)
vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:1)
cuius si maiorem aliquam levationem reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:2)
mihi, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem), levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 23 7:3)
nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 29 2:3)
sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 41 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION