라틴어 문장 검색

At Iovis interea monitis Mezentius ardens succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:1)
cum in sex partes divisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem, locusque invadendi urbem Romanis datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 46:2)
Sed dum fere omnia prospere successissent Christianis, et muros grandi foramine penetrassent, nescio quo casu aut infortunio tantus timor universum exercitum invasit, ut in fugam pariter redderentur, ut quasi oves a lupis [0409C] irruentibus dispersi et concussi, hac et illac diffugium quaerentes, sociorum obliviscerentur, Hungari vero, videntes tam subito athletas fortes deficere et fugam maturare, in virtute magna e portis cum rege exsiliunt, sine tardatione fugientes persequuntur, plurimam caedem exercentes et plurimos captivantes, ac plerumque noctis in persecutione consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:5)
Moram autem faciente Gunthario veniendi in civitatem, successit in locum illius quidam tirannicus Hugo nomine, filius predicti comitis Cuonradi, qui non ut pastor, sed ceu lupus rapax gregem Dei invasit et idcirco annuente Domino celeriter inde deiectus est, occisis ab eo plurimis in eodem episcopatu.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 84:10)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
해 질 무렵, 아브람 위로 깊은 잠이 쏟아지는데, 공포와 짙은 암흑이 그를 휩쌌다. (불가타 성경, 창세기, 15장12)
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob.
그들이 길을 가는 동안 하느님께서 내리신 공포가 그들 주위의 성읍들을 휘감아, 아무도 야곱의 아들들을 뒤쫓지 못하였다. (불가타 성경, 창세기, 35장5)
Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor.
사울이 죽자 악보르의 아들 바알 하난이 그 뒤를 이어 임금이 되었다. (불가타 성경, 창세기, 36장38)
Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
소가 남의 남종이나 여종을 받았으면, 그 주인에게 은 서른 세켈을 갚아야 하고, 소는 돌에 맞아 죽어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 21장32)
Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur;
아론의 아들들 가운데에서 그의 뒤를 이어 기름부음 받은 사제가 이 예물을 만든다. 이는 영원한 규정이다. 이 제물은 주님에게 온전히 살라 연기로 바친다. (불가타 성경, 레위기, 6장15)
" Iustam rem postulant filiae Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem succedant.
“츨롭핫의 딸들이 하는 말이 옳다. 너는 그들 아버지의 형제들과 더불어 그들에게도 반드시 상속 재산으로 소유지를 주어라. 그들 아버지의 상속 재산이 그들에게 넘어가게 하여라. (불가타 성경, 민수기, 27장7)
Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
이와 함께 바칠 제주는 황소 한 마리에 포도주 반 힌, 숫양 한 마리에 삼분의 일 힌, 어린 숫양 한 마리에 사분의 일 힌이다. 이것이 일 년 내내 달마다 그 달에 바치는 월 번제물이다. (불가타 성경, 민수기, 28장14)
Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue, quia, sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
주님께서는 그들 대신에 그들의 자손들을 일으켜 주셨는데, 바로 그 자손들에게 여호수아가 할례를 베푼 것이다. 그 자손들이 이렇게 할례 받지 못한 자로 남아 있었던 것은, 도중에 할례를 받을 기회가 없었기 때문이다. (불가타 성경, 여호수아기, 5장7)
Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos
그 다음에 길앗 사람 야이르가 일어나 스물두 해 동안 이스라엘의 판관으로 일하였다. (불가타 성경, 판관기, 10장3)
Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: " Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam? ".
입타는 암몬 자손들의 임금에게 사절들을 보내어 말하였다. “그대가 나와 무슨 상관이 있다고, 이렇게 와서 내 땅을 공격하는 것이오?” (불가타 성경, 판관기, 11장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION