라틴어 문장 검색

in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris".
너는 흙에서 나왔으니 흙으로 돌아갈 때까지 얼굴에 땀을 흘려야 양식을 먹을 수 있으리라. 너는 먼지이니 먼지로 돌아가리라.” (불가타 성경, 창세기, 3장19)
non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium et ipse te ultus fueris; et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae ".
지금 정당한 이유 없이 피를 흘리며 몸소 복수하시다가, 나리께서 후회하시거나 양심의 가책을 받으시는 일이 없기를 바랍니다. 주님께서 나리께 복을 내려 주실 때, 당신 여종을 기억하여 주십시오.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장31)
Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum;
이웃의 밥줄을 끊는 자는 그를 죽이는 자고 (불가타 성경, 집회서, 34장26)
COPH. Vocem meam audisti: " Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus ".
“제 탄원과 간청에 귀를 막지 마소서.” 하는 제 소리를 당신께서는 들으셨습니다. (불가타 성경, 애가, 3장56)
Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
머리에는 아마포 쓰개를 쓰고, 허리에도 아마포 속바지를 입어야 하며, 땀이 나게 하는 띠를 둘러서는 안 된다. (불가타 성경, 에제키엘서, 44장18)
Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
예수님께서 고뇌에 싸여 더욱 간절히 기도하시니, 땀이 핏방울처럼 되어 땅에 떨어졌다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장44)
Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus prout poterat prorumpens ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:4)
Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:7)
Judicii signum, tellus sudore madescet, Et coelo rex adveniet per saecla futurus, Scilicet in carne praesens, ut vinceret orbem, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 61:12)
Pygmaeai hic stillat lentus de vulnere sanguis, Singultusque ciet crebros, pedibusque pusillis
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:7)
Istum iam iuvenem in meae sollicitudinis partem ascitum, in his sudoribus meis habui coadiutorem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:12)
In medio lacrimatur humus fletuque beato Producens lacrimas, fontem sudore perhenni Parturit et dulces potus singultat aquarum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:1)
Post multum sudoris opus, post prelia lucte, Insultum ferri uincit labor improbus, aufert Nequiciam motumque ligat rixamque retundit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:34)
Inquirit que materies, que nubis origo, Quomodo terra madens proprio sudore resudat In nubes celoque suos componit amictus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:16)
Quorum primus sudoris guttulis lacrymas exemplando, quodam imaginario fletu contristabat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION