라틴어 문장 검색

Quod si illi nullam vicem nulla quasi mutua officia deberem, sollicitarer tamen vel ingenio hominis pulcherrimo et maxime et in summa severitate dulcissimo, vel honestate materiae.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 4:1)
Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:5)
Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas, et quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:1)
Illi vero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 8:2)
ad quam fertur optumus quisque veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime anquirit, in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis, sed adumbratam imaginem gloriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:3)
ponamus, inquam, hoc si volunt, sed opponamus quod nolunt, summam eorum impudentiam arguentes, si hoc calumnientur quod refellere nullo modo possunt, et quod plurima tam honestate quam utilitate commendatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:20)
Accepta hac victoria in campo Antiochiae, magnae et regiae civitatis Syriae, episcopus Podiensis et caeteri principes, a fuga et caede exercitus Corbahan reversi in praefatae urbis moenia, basilicam B. Petri [0513B] apostoli, quam Turci suis sacrilegis ritibus profanaverant, ab omni inquinamento mundantes, altaria sancta, quae subversa erant, in omni honestate reaedificaverunt, imaginem vero Domini nostri Jesu Christi et figuras sanctorum, quas in modum viventis personae obcaecatas et obductas coemento obscuraverant, summa reverentia renovabant, cultores catholicos in exsequendis ibidem divinis mysteriis restituentes in omni clero tam Graecorum quam Latinorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:1)
" Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
“네가 이스라엘 자손들의 수를 세어 인구 조사를 실시할 때, 사람마다 자기 목숨 값으로 주님에게 속전을 바쳐야 한다. 그래야 인구 조사 때문에 그들에게 재앙이 닥치지 않을 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 30장12)
" Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini
“너희는 씨족과 집안에 따라 이스라엘 자손들의 온 공동체의 수를 세어라. 모든 장정을 하나하나 호명하며 세어라. (불가타 성경, 민수기, 1장2)
" Tribum Levi noli numerare neque pones summam eorum cum filiis Israel,
“이스라엘 자손들 가운데에서 레위 지파만은 사열하지도 말고, 그들의 수를 세지도 마라. (불가타 성경, 민수기, 1장49)
et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.
그의 부대 곧 사열을 받은 이들은 칠만 사천육백 명이다. (불가타 성경, 민수기, 2장4)
Et ait Dominus ad Moysen: " Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “이스라엘 자손들 가운데에서 태어난 지 한 달 이상 된 맏아들을 모두 사열하고 그들의 이름을 세어라. (불가타 성경, 민수기, 3장40)
" Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per familias et domos suas
“너는 레위의 자손들 가운데에서 크핫 자손들의 수를 씨족과 집안별로 세어라. (불가타 성경, 민수기, 4장2)
" Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas;
“게르손의 자손들도 집안과 씨족에 따라 수를 세어라. (불가타 성경, 민수기, 4장22)
" Numerate summam totius congregationis filiorum Israel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas, cunctos, qui possunt ad bella procedere ".
“너희는 조상 대대로 내려온 집안에 따라 이스라엘 자손들의 온 공동체, 곧 이스라엘에서 전쟁에 나갈 수 있는 스무 살 이상 된 남자들의 수를 모두 세어라.” (불가타 성경, 민수기, 26장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION