라틴어 문장 검색

IX. Tunc conversus ad eum qui de conditione regni locuturus ab impiissimo Hinguar fuerat missus "Madefactus -inquit - cruore meorum, mortis supplicio dignus extiteras;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:1)
Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii, cruore exhausto, spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati, animis in ventum solutis, proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 15:1)
Multi enim magis propter mundanam verecundiam prohibita vitant atque nefanda committere quam propter aeternae mortis evitanda supplicia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 25:6)
si vita supplicio, mors remedio:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:3)
quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:7)
alii autem aut natura corporis aut consuetudine dolendi aut metu supplici ac mortis vim tormentorum pertulerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 3:3)
"putat supplicium futurum morte grauius, si adulteram filio ostenderit."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 7:17)
Mortem si supplicium putas, quid rogas, si beneficium, quid minaris?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.23)
non enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS qui dixit, hoc grauius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 10:4)
sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia post defunctum morte corpus relinquis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:17)
nam mortem adeo leue supplicium putabat, ut cum audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 5:3)
dedidissentque se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 11:3)
simul modo adverbium temporis est, significat enim 'eo tempore'. et est ordo 'simul manibus tendit divellere nodos, simul clamores horrendos ad sidera tollit perfusus sanie vittas atroque veneno'. et vide genus mortis totum ad supplicium procuratum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2201)
Qui morte cunctos luere supplicium iubet nescit tyrannus esse:
(세네카, Hercules Furens 7:31)
non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors ob oculos erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 298:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION