라틴어 문장 검색

Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod omnem apparatum belli, tela, arma, tormenta ibi collocaverat frumentumque exercitui navibus supportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet;
(카이사르, 내란기, 3권 44:1)
quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde navibus subportarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 215:2)
Erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare;
(카이사르, 내란기, 3권 15:3)
Nisi quid navibus Laudicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 5:6)
Quibus est rebus effectum, uti tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum supportari possent.
(카이사르, 내란기, 3권 112:9)
Gabinius ut in Illyricum venit hiberno tempore anni ac difficili sive copiosiorem provinciam existimans sive multum fortunae victoris Caesaris tribuens sive virtute et scientia sua confisus, qua saepe in bellis periclitatus magnas res et secundas ductu ausuque suo gesserat, neque provinciae facultatibus sublevabatur, quae partim erat exinanita partim infidelis, neque navibus intercluso mari tempestatibus commeatus supportari poterat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 43:1)
cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat, quae commeatum supportarent, neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex parte secundum cursum haberent.
(카이사르, 내란기, 3권 47:5)
Sed Laelius tempore anni commodiore usus ad navigandum onerariis navibus Corcyra Dyrrachioque aquam suis supportabat, neque a proposito deterrebatur neque ante proelium in Thessalia factum cognitum aut ignominia amissarum navium aut necessariarum rerum inopia ex portu insulaque expelli potuit.
(카이사르, 내란기, 3권 100:4)
Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem.
즈불룬은 바닷가에 살며 배들의 항구가 되고 그 경계는 시돈에 이르리라. (불가타 성경, 창세기, 49장13)
Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt ". Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit.
키팀 쪽에서 배들이 온다. 그들은 아시리아를 억누르고 에베르를 억누르겠지만 그들도 영원히 멸망하리라.” (불가타 성경, 민수기, 24장24)
Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur.
길앗은 요르단 건너편에 머물러 있었네. 단은 또 어찌하여 배나 타고 있었느냐? 아세르는 바닷가에 자리 잡아 부둣가에 머물러 있었네. (불가타 성경, 판관기, 5장17)
Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.
여호사팟 임금은 타르시스 상선들을 만들어 오피르에서 금을 가져오려고 하였으나, 그 상선들이 에츠욘 게베르에서 부서져 그곳에 가지 못하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 22장49)
Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: " Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ". Et noluit Iosaphat.
그러자 아합의 아들 아하즈야가 여호사팟에게 말하였다. “나의 종들이 임금님의 종들과 함께 상선을 타고 가게 하겠습니다.” 그러나 여호사팟은 그렇게 하려고 하지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 22장50)
Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
그때에 히람이 자기 종들을 시켜 상선대와 바다에 익숙한 종들을 솔로몬에게 보내니, 그들이 솔로몬의 종들과 함께 오피르로 가서 금 사백오십 탈렌트를 실어 와 솔로몬 임금에게 바쳤다. (불가타 성경, 역대기 하권, 8장18)
et particeps fuit, ut facerent naves, quae irent in Tharsis, feceruntque classem in Asiongaber.
여호사팟은 타르시스로 가는 상선들을 만드는 일에 아하즈야와 동맹을 맺고, 에츠욘 게베르에서 상선들을 만들었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 20장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION