라틴어 문장 검색

Vult lupus ut pariat maturum sucula fetum, Seque noui curam spondet habere gregis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et sue 27:1)
Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 1:1)
Ibi de his stellis quae appellantur suculae hoc scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:1)
Adeo, inquit, veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea ' suculas' appellarint, quod eas Graeci ὑάδασ vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae Graece 'sues' Latine dicantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:2)
Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco suculas nominarent, quod ὕεσ Latine sues dicantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 6:2)
sic quod ab illis ὑάδεσ, a nobis primo syades, deinde suculae appellatae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 6:4)
Si vero in carne vulnus est hiatque neque in unum ore facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장162)
Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens ali inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장164)
Conprehendi vero sutura vel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo valentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장169)
Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장174)
Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura vel alio medicinae genere est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장208)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장22)
Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장24)
Ergo ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina solvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장27)
Ubi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장136)

SEARCH

MENU NAVIGATION