라틴어 문장 검색

inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere;
무엇보다도 믿음의 방패를 잡으십시오. 여러분은 악한 자가 쏘는 불화살을 그 방패로 막아서 끌 수 있을 것입니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 6장16)
Cumque propinquantes ad coniectum venere telorum, oppositis scutis, Persae pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius evitantes laxaverant aciem, nullo paene iaculi genere in vanum cadente;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 4:1)
Sternitur omne solum telis, tum scuta cavaeque dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:16)
ad hoc adsiduis in eruptione hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevolae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 40:2)
nam si 'ac tela', sinistris manibus simul tenent tela et scutum, cum se tegunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4434)
Tum defensores animo praestantes et viribus, per propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis, validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 10:1)
Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi facultatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장6)
Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dextris tela, quamquam ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum, militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 275:1)
"Sumentes scutum fidei, in quo possitisomnia tela nequissimi extinguere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 73:4)
et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장3)
itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul conicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 39:1)
itaque ex adverse missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 460:1)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
paucis scuta militaria, plures raptis quod cuique obvium telis signum pugnae exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장3)
ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis - ingens enim iam vis omnis generis telorum e inuris volabat - ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt, quodque ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 631:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION