라틴어 문장 검색

"nam memoriam praesentis fortunae meae divinaeque providentiae perpetua testatione signabo, et depictam in tabula fugae praesentis imaginem meae domus atrio dedicabo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:11)
sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 1:2)
Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:1)
Igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:2)
Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:2)
Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:3)
Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:4)
Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:1)
Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)
nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:4)
saepe inter se collidi solent inde testatio testes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:3)
nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 337:1)
itaque eum nec , si ad horam forte constiterit, neque in testationibus faciendis esse imperitum velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 89:1)
Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 1:11)
Ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION