라틴어 문장 검색

Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 19:1)
Quid cum frequenti subole spissus cumulat verticem vel prolixa serie porrectus dorsa permanat?
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:2)
Idcirco, inquit, "poetarum sapientissimus auditores illos Ulixi, labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non ne strepere nec vociferari facit, sed consiluisse universos dicit, quasi et obstupidos, delenimentis aurium ad origines usque vocis permanantibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 7:1)
Hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat, atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur.
(카이사르, 내란기, 2권 29:4)
livor permanat in herbas;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:140)
praeterea ne vos titillet gloria, iureiurando obstringam ambo:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장127)
Non solvatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillaverit sensum, ut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:13)
Et ut, quod sentio, loquar, nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:14)
Hoc dico, ut, etiam si clericatus te titillat desiderium, discas, quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Christo, ne miles antequam tiro, ne prius magister sis quam discipulus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:7)
in saxis ac speluncis permanat aquarum liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:10)
inter saepta meant voces et clausa domorum transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:13)
permanat calor argentum penetraleque frigus, quando utrumque manu retinentes pocula rite sensimus infuso lympharum rore superne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:7)
et quamvis subito per colum vina videmus perfluere, at contra tardum cunctatur olivom, aut quia ni mirum maioribus est elementis aut magis hamatis inter se perque plicatis, atque ideo fit uti non tam diducta repente inter se possint primordia singula quaeque singula per cuiusque foramina permanare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:5)
Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur esse neque omnino flexis mucronibus unca, sed magis angellis paulum prostantibus, titillare magis sensus quam laedere possint, fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:10)
nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre permanare malum, quin omnia perturbentur usque adeo [ut] vitae desit locus atque animai diffugiant partes per caulas corporis omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION