라틴어 문장 검색

Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et terciam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glosis quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:25)
Addunt etiam ad exaggerationem impudentiae, nostrae testimonium damnationis fidei, quod juxta traditionem praedictorum conciliorum Leo tertius Romae transcriptum in tabula argentea posteris reliquit, pro amore, ut ipsemet dicit, et cautela orthodoxae fidei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:7)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)
Ergo vota, preces, animos fundamus in illum, Vt nostris faueat uotis, ut uota secundet Qui solus complere potest, nec tarda sequetur Mens diuina preces, si mens legauerit extra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:13)
Quo nexu, qua lege meant, quo federe iuncti Lucifer et nostri Cillenius, assecla solis Nascentis, uexilla gerunt, famulantur eunti Alternantique uices, sibi quas partitur uterque, Alter in alterius usum transcribitur, alter Solis in occasu splendescit, solis in ortu Alter, et alterni sibi mutua nomina donant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:7)
Encleticum gerit illa caput nec corporis ullam Iacturam patitur, sed lumen legat in unum, Vt quibus insideat mens, enclesis ipsa loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:3)
Rex vero talibus in iram commotus pro puero legavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:16)
Et homines quidem cum moriuntur, patrimonium suum testamento transcribere solent;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:5)
Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex Annali eius sexto transscripta:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 14:1)
Legavit quidam uxori mundum omne penumque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 4:3)
Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 9:1)
atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 1:2)
Quae verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 1:1)
Verum fabula illa non male in illos quadrat de sene, qui filiis aurum in vinea defossum (sed locum se nescire simulans) legaverit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:9)
Romulus (ut narrant aut fingunt) postquam e vivis excesserat illud civibus suis legavit ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION