라틴어 문장 검색

Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: " Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ".
예수님께서 말씀을 마치시고 나서 시몬에게 이르셨다. “깊은 데로 저어 나가서 그물을 내려 고기를 잡아라.” (불가타 성경, 루카 복음서, 5장4)
Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;
사실 베드로도, 그와 함께 있던 이들도 모두 자기들이 잡은 그 많은 고기를 보고 몹시 놀랐던 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 5장9)
Dextra manus librat trutinam que singula pensat In numero, forma, mensura, pondere, causa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:6)
Consilio, racione, fide mea causa iacebit Orphana nec certo claudetur fine uoluntas, Singula ni Racio trutina meliore repenset, Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum, Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent, Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidentur Astra nec obscurus aer pelagusque profundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:30)
Capturas autem difficiles et periculosas, et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 87:1)
Namque et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes, eisdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum, ex libidine trutinas componentium, occurri nequiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 10:1)
Poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut appositi pisces et volucres ponderentur, et glires, quorum saepius replicata, non sine taedio praesentium, ut inusitata, laudatur assidue, maxime cum haec eadem numerantes, notarii triginta prope assistant, cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 13:1)
In quibus omnibus rex trutina non iusta res perpendebat, ut postea patuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:22)
Victus ad extremum maciae segnisque per euum Scorpio, capturae spe deficiente future, Cogitat, ut saltem uiuat per quamlibet artem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:7)
nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:7)
ex capturis prostitutarum quantum quaeque uno concubitu mereret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:5)
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaequescripta uel optima, Romani pensantur eademscriptores trutina, non est quod multa loquamur:
(호라티우스의 두번째 편지, 18)
hac lege in trutina ponetur eadem.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장50)
Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit, laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae, committit vates et comparat, inde Maronem atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI226)
examine examen proprie est filum, quo trutina regitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 72510)

SEARCH

MENU NAVIGATION