라틴어 문장 검색

Si enim genus masculinum genus consimile quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi monstruositate turpabitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:16)
subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli , rasis assidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confinis longior, brevissimis cruribus et incurvis, unde saltu valebat et cursu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 19:2)
Sed ut generaliter corpora describamus, et mores, graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi, et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis, capillisque promissis hirsuti, omnes tamen vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 75:2)
Fronte turpatus Achelous amnis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 23:1)
proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장304)
At circa proxima cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장102)
proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:6)
At circa proxima cutis, quae uitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 17:4)
proximaque cutis plerumque subnigris pusulis impletur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 74:7)
at circa proxima cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est, coloremque habet ex rubro subnigrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 21:4)
canitiem raram largo iam pulvere turpat et lacrimis rugas implet anile gemens suppliciterque pias humilis prostratus ad aras mitigat iratas voce tremente nurus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:15)
sue abstinent memoria cladis, quod ipsos scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장5)
' at illi foeda cicatrix saetosam laevi frontem turpaverat oris.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장41)
"canitiem immundam perfuso pulvere turpans:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 10:5)
Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION