라틴어 문장 검색

praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio.
(아풀레이우스, 플로리다 18:3)
Ubivis monebat esse, nisi quom nil erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:4)
haec videlicet, quod calor sit motus expansivus sive versus circumferentiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 233:2)
Omne enim vegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:2)
tertiam, circumferentiae sive ambitus sui, prout distant a centro:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:13)
Fertur ab Argiuis, quod g[n]oti seliton ubiuis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:19)
ubivis suspectas habui emendationes Lindenii, quotiescumque saltem earum necessitatem non probabat vel rerum, vel verborum, vel syntaxeos ratio.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.26)
quamobrem modus adhibendus est huic artis criticae usui, rationesque ubivis reddendae, id quod numquam facere neglexi, cur ita nec aliter feceris.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.107)
nulla taberna meos habeat neque pila libellos,quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,non ubivis coramve quibuslibet.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장39)
Varro rerum humanarum duo genera agminum dicit, quadratum, quod inmixtis etiam iumentis incedit, ut ubivis possit considere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12117)
dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 4:13)
etsi ea perturbatio est omnium rerum, ut suae quemque fortunae maxime paeniteat nemoque sit quin ubivis quam ibi, ubi sit, esse malit, tamen mihi dubium non est quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 1:1)
Aqua non petebat circumferentiam ascendendo ad latera vasis, sed plana manebat, & propterea motus illius circularis verus nondum inceperat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:12)
Corpora B, b in circumferentiis circulorum BD, bd gyrantia, simul describant arcus BD, bd.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 25:1)
Quoniam sola vi insita describerent tangentes BC, bc his arcubus aequales, manifestum est quod vires centripetae sunt quae perpetuo retrahunt corpora de tangentibus ad circumferentias circulorum, atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION