라틴어 문장 검색

Cum autem episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia via eorum invidiam refrenare attemptat, dicens ad discussionem tante rei paucos qui aderant non posse sufficere, maiorisque examinis causam hanc indigere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 6:1)
Qui atavis regibus aeditus, cum bonis polleret moribus, omnium comprovincialium unanimi favore non tantum eligitur ex generis successione, quantum rapitur, ut eis praeesset sceptrigera potestate.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:3)
XIV. Assumentes ergo unanimi devotione, quam invenerant inestimabilis pretii margaritam, cum profusis prae gaudio lacrimarum imbribus retulerunt ad suum corpus, benedicentes Deum in hymnis et laudibus, prosequente usque ad locum sepulchri lupo, earundem reliquiarum custode et baiulo.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:1)
Cives autem videntes aedificia [0396B] suorum igne conflagrare, unanimi conventu suum ducem Nichitam adeunt, Petrum et universos sequaces illius falsos Christianos asserentes, raptores tantum esse et non homines pacificos, qui Pincenarios ducis Belegrave, et Malevillae tot Hungaros occiderint;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:5)
Haec aliaque in eundem modum saepius replicando, maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus, indignationi mixtus auditus est, unanimi conspiratione vociferantium, relictis equis secum oportere versari regales, ne siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe, facilem discedendi copiam reperirent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 34:1)
Per quae eum (ut forensium causarum patronum) quid in primis orationis partibus collocaret, ut proficere possit facilius et valere, quibusve figurarum commentis, splendida loca attemptare debeat praemonebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 8:1)
sed cui hoc usu uenerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur;
(아풀레이우스, 변명 48:4)
an, quod uerius est, ex crapula helluo adtemptatur?
(아풀레이우스, 변명 57:5)
Sed fuit unanimi iudicum consensu conclusum et firmatum, coronam ipsam omnes sanguinis oppilationes quae descensum coronae ullatenus impediunt deobstruere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 18:2)
Neque inter eos erat tumultus aut dissensio ulla, sed unanimi consensu se ad defensionem oppidi compararunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:5)
surgit in aurigam currus, paribusque lupatis unanimi frenantur equi:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea2)
unanimos fratres iuncto stipante senatu ire forum strictasque procul radiare secures atque uno biiuges tolli de limine fasces.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:114)
Unanimi fratres, quorum mare terraque fatis debetur, quodcumque manus evasit avitas, quod superest patri:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:76)
"Nostra potens Iuno tuque o germane Tonantis et gener, unanimi consortia discite somni mutuaque alternis innectite vota lacertis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:203)
nunc arma habitumque Dianae induitur digitisque attemptat mollibus arcum, nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva, implet et ingentem clipeum gestare laborat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:128)

SEARCH

MENU NAVIGATION