라틴어 문장 검색

Sed sic illa cohors recenter victoriosis peregrinis in Augusto mense admista eadem mortalitatis clade consumpta et devastata est, ut de mille et quingentis nec unus quidem superesse uspiam videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 46:2)
dissimulans scire, quod sunt aliqua quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius vere dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum, licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas, et torquem, Tolle inquit haec, ad comitum quendam prope adstantem versus, quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 8:2)
crimen haud contemnendum philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum quiquam sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo preces alleget:
(아풀레이우스, 변명 7:3)
uspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est?
(아풀레이우스, 변명 99:14)
praeter hos tris multo nobilissimos in suis artificiis si quis uspiam repperiretur alius sanctissimae imagini regis manus admolitus, haud secus in eum quam in sacrilegum uindicaturum.
(아풀레이우스, 플로리다 7:3)
nec tamen uos parua quaedam et praua similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant.
(아풀레이우스, 플로리다 9:9)
iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire;
(아풀레이우스, 플로리다 14:10)
sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui accierent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt.
(아풀레이우스, 플로리다 16:21)
"Sed, ut video, nullum uspiam pecus sacrificatui ac ne vinum quidem potatui affatim vel sufficiens habemus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:9)
nec uspiam ruris reperitur ille sed plane corpus eius membratim laceratum multisque dispersum locis conspicitur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:1)
Nec ullum uspiam cruciabilis vitae solacium aderat, nisi quod ingenita mihi curiositate recreabar dum praesentiam meam parvi facientes libere quae volunt omnes et agunt et loquuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:5)
Nec uspiam reperta illa muliere vident e quodam tigillo constrictum iamque exanimem pendere dominum;
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:8)
contra commilitones ibi nec uspiam illum delitescere adiurantes genium principis contendebant.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:7)
Quapropter precibus, quantum valemus, incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum dominus sustinere dignetur nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus faciens cum ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spiritales viri ut faciat lacrimis eum gemitibusque interpellant.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 1:7)
quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit, cum iam vir spectabilis Celer, de cuius adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat vel in Africa vel uspiam potestatem.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION