라틴어 문장 검색

itaque si plura vel obiicienda sunt vel diluenda, et utilis et iucunda partitio est ut, quid quaque de re dicturi simus, ordine appareat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 258:2)
Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:5)
ita ut nihil mihi dulcius, nihil iucundius, nihil utilius quam amari et amare videretur.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:2)
Primum demus necessaria, deinde utilia, deinde iucunda, utique mansura.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 70:2)
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:2)
Veruntamen huiusmodi ministri haud raro apud viros potentes gratia pollent, quia illis iucunda procurant, sibi utilia, atque utriusvis rei causa fortunam domini sui prodent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:19)
Qua industria qua modestia quaestor, consulibus suis - et plures habuit - non minus iucundus et gratus quam utilis fuit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:3)
arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum et laesurum acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장6)
si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris, nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X142)
quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis, delectavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:4)
Vidistis, inquit Taurus, non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:2)
Date veniam prolixiori fortassis epistulae quam iucundiori verum tamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, carissimi ac desiderantissimi fratres.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:11)
Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 5:1)
infinita est enim comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:2)
nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis qui proximi invidiae sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 550:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION