라틴어 문장 검색

pauci utrimque ad colloquium congressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 540:2)
et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula autem sex cubitorum erant hinc et inde.
대문 방 앞에는 칸막이벽이 있었는데, 통로 양쪽으로 각각 한 암마씩이었다. 대문 방들은 이쪽으로 여섯 암마, 저쪽으로 여섯 암마였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 40장12)
Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur usque ad oppidum eius.
그러나 북쪽 임금의 아들들이 전쟁을 벌이면서 수많은 군대를 모은 다음, 그들 가운데 하나가 마침내 쳐들어가는데, 물밀듯이 휩쓸고 지나가면서 남쪽 임금의 성채에 이르기까지 다시 싸움을 벌일 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장10)
dein coorti et undique effusi trudunt adversos, instant cedentibus collectosque in orbem pars congressi, quidam eminus proturbant.
그리고는 그들은 매복을 풀고 나타나 사방에서 적들에게로 침투해가고, (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장6)
sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:7)
Quotquot laetitiae studio aut novitate tenentur, Undique congressi permissa sedilia complent.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:4)
tum, si quis cominus ales Congredi, et immixtae auderet se credere pugnae, Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat Ingentem praedam;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:2)
in quo nullo nulla labes invenitur, quem nulla vitii pestis aggreditur, cum quo nullus tentationis motus congreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:11)
Quod exercitus magnus, qui adhuc extra muros altera in parte spatiosae urbis consederat, de adventu et ingressione Corbahan hos in montanis et in arce voces exaltare, cornibus strepere et congredi arbitrati sunt, penitus ignorantes quomodo urbs tradita et capta in manu Gallorum sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:3)
- Rex Baldewinus contra Babylonios congreditur, quibusdam ex suis optimatibus in bello occumbentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 7:2)
- Rex cum Turcis congrediens, fuga dilabitur, quibusdam suorum in bello cadentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 21:2)
Athleta ipse qui suis non alienis decernit viribus, quoties congreditur, dubios casus subire se credit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:15)
At barbari suscepto pro instantium rerum ratione consilio, dirimentibus forte auspicibus, vel congredi prohibente auctoritate sacrorum, mollito rigore, quo fidentius resistebant, optimates misere, delictorum veniam petituros et pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 9:1)
Ad quem procinctum imperator egressus, in Raetias camposque venit Caninos, et digestis diu consiliis, id visum est honestum et utile, ut eo cum militis parte ibidem opperiente, Arbetio magister equitum cum validiore exercitus manu, relegens margines lacus Brigantiae pergeret, protinus barbaris congressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:2)
et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime, turbatosque subsidiis fulciens, modesteque increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignavis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION