라틴어 문장 검색

abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ".
곧 우상에게 바쳤던 제물과 피와 목 졸라 죽인 짐승의 고기와 불륜을 멀리하라는 것입니다. 여러분이 이것들만 삼가면 올바로 사는 것입니다. 안녕히 계십시오.” (불가타 성경, 사도행전, 15장29)
Illis ergo ita refocillatis, et noctis in silentio prae itineris lassitudine gravi sopore occupatis, Turci, qui erant in praesidiis turrium sub fidei tutamine, prorsus desperati, nec Baldewino suisque conchristianis perfecte se credentes, occulto habito inter se consilio, trecenti, thesauris omnibus suis secum et caeteris rebus avectis, per vada cujusdam fluminis, eis non incognita, quod media urbe praefluebat, Baldewino et universis suis [0444D] somno deditis clam egressi sunt, ducentis solummodo ex sua humili clientela et familia in praesidiis relictis, ne fugae eorum suspicio aliqua apud Christianos oriretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:3)
Dehinc Turcis dispersis, ac in sua tutamina reversis, Baldewinus iterato ducentis equitibus assumptis, Rohas profectus est conductu virorum fidelium, sine impedimento et hostili incursu itinere suo peracto, et Euphrate flumine cum omni prosperitate enavigato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:6)
Verum cives Baldewini adventum et indignationem ex Balas suggestione intelligentes, Balduc conventione solidorum caeterosque Turcorum milites multis praemiis sibi asciverunt, sperantes sub eorum tutamine moenia urbis posse retineri ac defendi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 50:4)
nec vires eorum sustinere posse, nec a manibus eorum eripi, nisi cito, civitate relicta, in sua remearent tutamina.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 60:3)
Gaveras itaque princeps civitatis, benigne eum suscipiens et in fide, in manu et tutamine illius urbem reddidit, ac universum thesaurum civitatis cum [0584A] plurima veste pretiosa illi praesentans, ut de his remuneraretur, exoravit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:6)
et ideo consultius esse equites et pedites in urbis tutamina redire et moenia defensare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:2)
His vero in sua tutamina elapsis et clausis, rex reditum suum fieri abhinc constituit, donec per dies aliquot Bethlehem veniret, ubi in die Epiphaniae solemniter coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 52:2)
Sic Tankradus ingeniis suis muro et turribus applicitis, et in tutamine valli suis constitutis diebus multis, ruinam praesidio intulit, dum quodam die Dominico post Natalem Domini, magistra arx crebro ictu lapidum quassata corruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:1)
Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete ".
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장21)
Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장33)
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장38)
dilecta valete flumina!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:180)
o dulces comitum valete coetus, longe quos simul a domo profectos diversae variae viae reportant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 465)

SEARCH

MENU NAVIGATION