라틴어 문장 검색

AEstus autem major, Lunâ in verticem loci declinante, incidet in horam circiter tertiam post appulsum Lunae ad Meridianum supra Horizontem, & Lunâ declinationem mutante vertetur in minorem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:26)
Nil profecto his verbis gravius, nil verius, quibus declarabat maximus philosophorum, litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 5:1)
jubet enim et cogit assimilatum in assimilantem verti et mutari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:6)
nam neque quo possit genus ullum materiai effugere ex omni quicquam est , neque in omne unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem naturam rerum mutare et vertere motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 7:5)
sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vertitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:6)
Et si Conisectio Parabolica, inclinatione plani ad conum sectum mutata, vertatur in Hyperbolam, movebitur corpus in hujus perimetro, vi centripeta in centrifugam versa.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 71:3)
Verte enim et muta, ut 'urbes' dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 5:4)
Postquam signatum est testamentum, mutat personam, vertit allocutionem isdemque medicis:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 8:1)
Et saepe alterius ramos inpune videmus vertere in alterius mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:12)
ut diligentia hominum in inquisitione et congerie Naturalis Historiae deinceps mutetur plane, et vertatur in contrarium ejus quod nunc in usu est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:2)
mutataque quae per seditionem verterant et Poppaeae honos repositus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장5)
Illa suum, quamvis radice tenetur, vertitur ad Solem, mutataque servat amorem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:6)
O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens, insperata tuae cum veniet pluma superbiae et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae, nunc et qui color est puniceae flore prior rosae mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam, dices "heu," quotiens te speculo videris alterum, "quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit, vel cur his animis incolumes non redeunt genae?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 101)
quot iura, quot ille mutavit tabulas vel quanta vocabula vertit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:21)
nec sine ope divina mutatis repente animis terga victores vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION