라틴어 문장 검색

quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
만물이 그분 안에서 창조되었기 때문입니다. 하늘에 있는 것이든 땅에 있는 것이든 보이는 것이든 보이지 않는 것이든 왕권이든 주권이든 권세든 권력이든 만물이 그분을 통하여 또 그분을 향하여 창조되었습니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 1장16)
sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
그러나 바로 그 때문에 하느님께서 나에게 자비를 베푸셨습니다. 그리스도 예수님께서 먼저 나를 당신의 한없는 인내로 대해 주시어, 영원한 생명을 얻으려고 당신을 믿게 될 사람들에게 본보기로 삼고자 하신 것입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 1장16)
Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.
믿음으로써, 우리는 세상이 하느님의 말씀으로 마련되었음을, 따라서 보이는 것이 보이지 않는 것에서 나왔음을 깨닫습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장3)
II. Sacramentum vero est visibile signum invisibilis gratiae Dei:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:1)
Sive ergo ad aliud docendum antiquis temporibus in angelo vel in aliqua specie corporali Deus apparuerit, sive tempore gratiae per hominem assumptum se mundo visibilem exhibuerit, Filio id proprie aut specialiter propter supra positam causam ascribitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:17)
Similiter et illos qui mundum istum visibilem summum Deum esse opinantur, admonebat turpitudinis suae, docens esse consequens, ut quilibet lapis tanquam summi Dei particula jure coleretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:8)
Solum vero ei simillimum solem de visibilibus reperit, et per ejus similitudinem;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:7)
proprie quoque de invisibilibus intellectus dicitur, secundum quod quidem intellectuales et visibiles naturae distinguuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:13)
Et fortassis ita primo factum est, ut in aliqua scilicet visibili specie invisibilis Creator ipse homini se revelaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:2)
Et fortassis ita primo factum est, ut in aliqua scilicet visibili specie invisibilis Creator ipse homini se revelaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:25)
Ad cujus contemplandam pulchritudinem dignitatis, dum tanquam manipulos, oculorum radios conlegarem [0440A] visibiles, ipsi tantae majestatis non audentes obviare decori, splendoris hebetati verberibus, nimis meticulosi ad palpebrarum contubernia refugerunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:8)
ego vix visibilia video, illa incomprehensibilia [0446B] comprehendit in speculo;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:112)
Patet hic profecto quomodo virtus S. crucis non solum contra invisibilium jacula praevalet inimicorum, sed etiam adversus arma visibilium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:8)
Et nota quod nullosvidi filios qui male parentes tractassent, de quibus in hoc seculo Deusnon faceret vindictam visibilem, et hoc merito accidit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:13)
Nam si de prædicatione loqui desideras tempore congruo, priushistoriam dicas, quæ docet rem gestam, postea vero allegoriam, quæ docetmysticum sensum ad ecclesiam militantem pertinentem, tertio vero tropologiam,quæ est ad informationem bonorum morum. 2.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION