라틴어 문장 검색

Qui primo pedibus regis advolutus humillime eius veniam et gratiam imploravit, quam rex ei tunc non gravate concessit, etsi occulto antea securitatem de vita sua accepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:6)
quidam, cum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consecuti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장6)
quidam, cum toto anno a uino, mulso, uenere sibi temperassent, securitatem totius uitae consecuti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 2:2)
Quidam quum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consequuti sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 2:2)
eius summum bonum vel beata vita est securitas animi, εὐθυμία, ἀθαμβία 166 8 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)134)
Aqua Baptismatis est fidelis, quoniam ipsi confidere possumus, eo quod eius fluxus in amoris Iesu vim immittitur, fontem securitatis in vitae nostrae itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:6)
nos autem beatam vitam in animi securitate et in omnium vacatione munerum ponimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:1)
Si fides ita esset, Achaz rex recte ageret suam vitam ac sui regni securitatem animi quadam commotione in discrimine haud ponens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:6)
qui autem illam maxume optatam et expetitam securitatem - securitatem autem nunc appello vacuitatem aegritudinis, in qua vita beata posita est - habere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse possit multitudo malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 42:1)
Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
Ita simul cum vita illis traditur fundamentalis directio exsistentiae et securitas boni futuri, directio quae postea in Confirmationis Sacramento Spiritus Sancti signaculo corroborabitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:8)
Decreta sunt, quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam vitam totamque rerum naturam simul contineant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 12:4)
Quod si in natura humana talis vita non cadit, cur aliquando evenit ista securitas?
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:1)
Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:4)
Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION