라틴어 문장 검색

Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
사람들이 너희를 끌어다가 법정에 넘길 때, 무슨 말을 할까 미리 걱정하지 마라. 그저 그때에 너희에게 일러 주시는 대로 말하여라. 사실 말하는 이는 너희가 아니라 성령이시다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 13장11)
Non ut malum agat, sed ut a malo praecogitato sibi provideat, quod nisi cognitum teste Boetio vitare non posset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:9)
Nam quum in validiori aestatis essent constitutae calore, vulpinis invitae vestibus utebantur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:16)
Nam si captus fueris amore feminae cuiuscunque fallacis et ditari quaerentis, illius nunquam consequeris amorem, sed vulpino decipieris ingenio quia, quum falsos tibi nutus extorquendi causa demonstrabit amoris, venti te aura ditabit inani, sibique largiendi tibi provocabit ingenium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:2)
in Ulysse vulpina vigebat calliditas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:13)
Interea tamen, vulpino more pagani, noctu clam castris erumpentes, foedere disrupto et promissionem pecuniae spernentes (sciebant enim maiorem pecuniam se furtiva praeda quam pace adepturos), totam orientalem Cantiae plagam depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:3)
Sed uulpina caro gustu quia fetet amaro, Hanc post uindictam me deserit utpote uictam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:10)
Est enim non vana opinio vulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장19)
Est etiam non uana opinio uulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:1)
131, 24 vulpinum .... pulmonem .... sed sine ferro coctum, Targa cum omnibus libris et ego;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).606)
Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 4:1)
Nunc ira personam nobis leonis inponit, nunc cura superflua in annos multos duratura praecogitat, nec recordamur evangelii dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:8)
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit Nidoque posuit pullis, escam ut carperent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.2)
licet tamen praecogitare plura et animum ad omnes casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 164:1)
Praecogitati mali mollis ictus venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION