라틴어 문장 검색

nec et terrisonus stridor venientis Alani nec vaga Chunorum feritas, non falce Gelonus, non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:60)
Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneuentum usque prosecuturus, cum interpellatores aliis atque aliis causis in iure dicendo detinerent, exclamauit, quod et ipsum mox inter omina relatum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 3:1)
nec tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia aduersus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 2:2)
Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 48:1)
spargitur hinc miserisque venit iam notus Alanis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 686:1)
Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Thessaliam, Dardaniam, Daciam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Huni, Vandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:9)
Si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra, Et sequerer duros aeterni Martis Alanos, Passus Achaemeniis late discurrere campis, In tutam trepidos numquam Babylona coegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:4)
quem non violasset Alanus, Non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:10)
Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum, Nec te Sarmatico transit Alanus equo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXX3)
C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:2)
ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed interpellatores illic minus molesti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 12:8)
ut interpellatorem coerceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:10)
nam et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit alterum interpellatorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 174:3)
ut interpellatorem coerceat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:9)
Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine interpellatore secretum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION