라틴어 문장 검색

Deinde Robertus Flandrensis, et Hugo grandaevus de S. Paulo cum suis sodalibus ad obsidendos muros civitatis in declivi parte camporum sedere delegerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:5)
Hi nobilissimum juvenem per montium juga ac declivia solum ac inermem vagari considerantes, subitis clamoribus et armis sunt aggressi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:9)
cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:2)
deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 4:2)
Terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis, et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 29:1)
De Alpibus Gallicanis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장1)
unde ad solis ortus attollitur, aggeribus cedit Alpium Cottiarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:4)
quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore, in amicitiam principis Octaviani receptus molibus magnis exstruxit, ad vicem memorabilis muneris, compendiarias et viantibus opportunas, medias inter alias Alpes vetustas, super quibus comperta paulo postea referemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:5)
In his Alpibus Cottiis, quarum initium a Segusione est oppido, praecelsum erigitur iugum, nulli fere sine discrimine penetrabile.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 3:1)
Unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 6:2)
Et primam Thebaeus Hercules, ad Geryonem exstinguendum (ut relatum est) et Tauriscum lenius gradiens, prope maritimas composuit Alpes, hisque Graiarum indidit nomen;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 9:1)
Deinde emensis postea saeculis multis, hac ex causa sunt Alpes excogitatae Poeninae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 9:3)
Hactenus super Alpibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 11:6)
Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam, ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 12:2)
A Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens, et proclivi impetu ad planiora degrediens, proprio agmine ripas occultat, et paludi sese ingurgitat, nomine Lemanno, eamque intermeans, nusquam aquis miscetur externis, sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris, quaeritans exitus, viam sibi impetu veloci molitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION