라틴어 문장 검색

dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, saxa movere sono testudinis et prece blanda ducere quo vellet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:2)
gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque Zethi, dissiluit, donec suspecta severo conticuit lyra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1818)
fraternis cessisse putatur moribus Amphion:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1819)
prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 223:1)
e cuius arvis eque fecundo sinu stricto iuventus orta cum ferro stetit cuiusque muros natus Amphion Iove struxit canoro saxa modulatu trahens, in cuius urbem non semel divum parens caelo relicto venit, haec quae caelites recepit et quae fecit et (fas sit loqui) fortasse faciet, sordido premitur iugo.
(세네카, Hercules Furens 3:26)
primus emergit solo, dextra ferocem cornibus taurum premens, Zethus, manuque sustinens laeva chelyn qui saxa dulci traxit Amphion sono;
(세네카, 오이디푸스 7:42)
poteris has Amphionis quassare moles?
(세네카, Phoenissae 576:1)
prata cruentantur Zethi, victorque canebat paeana Amphion rupe, Aracynthe, tua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1528)
novus Burgundionum Solon in legibus disserendis, novus Amphion in citharis, sed trichordibus, temperandis, amaris frequentaris, expeteris oblectas, eligeris adhiberis, decernis audiris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 3:3)
scit Dircaeus ager meque inter prisca parentum nomina cumque suo numerant Amphione Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권5)
longa retro series, trepidum si Martis operti agricolam infandis condentem proelia sulcis expediam penitusque sequar, quo carmine muris iusserit Amphion Tyrios accedere montes, unde graves irae cognata in moenia Baccho, quod saevae Iunonis opus, cui sumpserit arcus infelix Athamas, cur non expaverit ingens Ionium socio casura Palaemone mater, atque adeo iam nunc gemitus et prospera Cadmi praeteriisse sinam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권3)
"non si te ferreus agger ambiat aut triplices alio tibi carmine muros Amphion auditus agat, nil tela nec ignes obstiterint, quin ausa luas nostrisque sub armis captivo moribundus humum diademate pulses, tu merito;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권179)
ipsa vetusto moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces iam fessum senio nudant latus, et fide sacra aequatos caelo surdum atque ignobile muros firmat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권160)
"cuius ab interitu non ulla Amphionis arces vidit amica dies."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권271)
"tela rudes trunci, galeae vacua ora leonum, arborei dant scuta sinus, hos regis egenos Amphion en noster agit - cognoscere pronum, virgo - , lyra galeam tauroque insignis avito."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권141)

SEARCH

MENU NAVIGATION