라틴어 문장 검색

iussu Muciani custodia militari cinctus, ne in ipsa urbe conspectior mors foret, ad quadragensimum ab urbe lapidem Appia via fuso per venas sanguine extinguitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장9)
nec mirum, si quis singulorum facta respiciat, uel Cassi Scaeuae centurionis uel Gai Acili militis, ne de pluribus referam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 4:1)
Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios agens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 4:3)
et ex Electra Acili ad similem sententiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 2:3)
Bis omnino toto secessus tempore Romam redire conatus, semel triremi usque ad proximos naumachiae hortos subuectus est disposita statione per ripas Tiberis, quae obuiam prodeuntis submoueret, iterum Appia usque ad septimum lapidem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 1:1)
Ap.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:4)
praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:5)
nec multo post ex composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut adesset praeceptum erat, quasi plane repraesentaretur somnii fides, arcessi statim ac mori iussus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:4)
Asinio Marcello Acilio Auiola coss.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 45장 1:6)
ex quibus Ciuicam Cerealem in ipso Asiae proconsulatu, Saluidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exilio, quasi molitores rerum nouarum, ceteros leuissima quemque de causa.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 2:2)
minus est gravis Appia tardis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장5)
populus Laevino mallet honoremquam Decio mandare novo censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus:
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장6)
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret et domini gladiis tam festinata;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV40)
Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula adgressus ipso statim adventus sui nuntio coëgit ab insula fugere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 10:1)
Appius in Sarmatas usque pervenit, Lucullus ad terminum gentium Tanain lacumque Maeotim.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION