라틴어 문장 검색

et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 311:2)
omnes qui circa erant in Aulium temere invectum per hostium turmas tela coniecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:3)
et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra referunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 316:2)
invenio apud quosdam adversam eam pugnam Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 323:1)
suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 324:1)
verginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:1)
secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M'. Aulius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 401:1)
interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M'. Aulius occisus, L. Arrenius captus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 412:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION