라틴어 문장 검색

"Explere latice fontis lacteo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:9)
Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos offenderem de homine duratos, et aves quas audirem indidem plumatas, et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:2)
Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:5)
"Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:27)
"videt lucum proceris et vastis arboribus consitum, videt fontem vitreo latice perlucidum medio luci meditullio."
(아풀레이우스, 변신, 5권3)
contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:6)
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
(ARCHIPOETA, IV59)
aut rursus in mechanicis, factorum Bacchi et Cereris, hoc est, praeparationum vini et cervisiae, panificiorum, aut etiam mensae delitiarum, et distillationum, et similium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:4)
Recte ergo, quasi aureos Cereri culmos et maturos Baccho palmites, sic ad te novi operis rudimenta transmisi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:13)
Bacchus munera contulit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XI 15:1)
Ibi nullus timet mortem, sed pro Baccho mittunt sortem.
(CARMINA BURANA 2:3)
si Bacchus amator dotali potuit caelum signare corona, cur nullis virgo redimitur pulchrior astris?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:172)
quacumque cavernas perforat, offenso truditur igne latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus5)
Solibus indomitum glacies Alpina rigorem sumebat nimio iam pretiosa gelu nec potuit toto mentiri corpore gemmam, sed medio mansit proditor orbe latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXV)1)
mira silex mirusque latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVII)3)

SEARCH

MENU NAVIGATION